Duobus his versiculis comprehensam totam ratio­
nem inquirendi medii indicant:
Fecana^Cageti, Dafenes,* Hebare, Gedaco,
Gebali * stant: sed non stant Febas, Hedas et Hecas.
Quae tu mihi monstra refers?
Voces sunt durae quidem et inaudite Latinis homi­
nibus: sed significatione tum syllabarum, tum vocalium
et consonantium, quae in prioribus syllabis adduntur,
valde ad confirmandam huius doctrinae memoriam uti­
les, si expositam illarum vim probe teneas.
Age vero, expone mihi significationes harum vo­
cum.
Tria in his spectanda sunt.
Primum, tertiae syllabae vocalis, quae indicat quaes­
tionis concludendae qualitatem:
a universalem affirmativam
i particularem affirmativam
e universalem negativam
o particularem negativam.
Secundo, vocales duarum priorum syllabarum, qua­
rum A nota est praedicati, E subiecti.
Tertio, consonantes in prioribus syllabis additae, qu­
ae docent qualitatem et habitudinem medii ad extrema:
hoc est, cuiusmodi medium eligendum sit, utrum con­
sequens, utrum antecedens, an vero repugnans. Nam
B indicat consequens praedicati
C antecedens praedicati
D repugnans praedicati.
Semper enim hae tres consonantes reperiuntur iun-
ctae cum A, quam dixi esse notam praedicati. Sic F
* corr. ex:
Daphenes **
corr. ex:
Gebati
93
1...,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49 51,52,53,54,55,56,57,58,59,60,...127