Minime. Nam et in reliquis vocibus communibus et
causis effectionibusque tum propriis et necessariis, tum
fortuitis et contingentibus, et in definitionibus, quaeque
his explicantur, antecedentium et consequentiumnatura
spectatur.
Non satis assequor. Dic igitur planius et apertius.
Non tantum genus est consequens formae seu spe­
ciei, et haec illius antecedens, sed etiam genus tum
proprii, tum differentiae eius, quae dividit ipsum, tum
definitionis est consequens. Ft haec vicissim sunt illius
antecedentia. Species autem, proprium et definitio tum
antecedentia sunt, tumconsequentia: siquidemhaec om­
nia in dicendo retro commeant. Adhaec causa aliqua
effectionis et effectio alicuius causae, tum antecedens
est, tum consequens.
Erit igitur antecedens et consequens aliquid ex nu­
mero quinque vocum?
Ita est. Aut certe complexum quiddam ex illis, ut
definitio; ac quod horum nullum erit, id
a X X o T p io v ,
alien­
um, vocatur.
Iam satis teneo quale oporteat id esse quod ad
confirmationem aut refutationem adbibetur, quod
tu medium nominasti: sed quae est eius investigan­
di et eligendi ratio?
Hac via ac ratione agendum est. Primo, videndum
quod subiectum, et quod item praedicatum seu attri­
butum in quaestione proposita sit. Secundo, quae an­
tecedentia sint, quae consequentia tum subiecti, tum
praedicati, quaeque ab his aliena, diligenter est dispi­
ciendum. Nam ex his depromendum erit medium, ut
diximus. Tertio, respiciendum erit ad qualitatem quaes­
tionis. Sunt enim quatuor eius genera:
85
1...,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45 47,48,49,50,51,52,53,54,55,56,...127