universale affirmativum
particulare affirmativum
universale negativum
particulare negativum
Ft aliis alia medium deligenda sunt. Neque enim
omnia omnibus probandis conveniunt. Quare de elec­
tione medii tradit Aristoteles quatuor regulas singulis
generibus quaestionum (affirmativo, negativo, particu­
lari et universali) accomodatas.
Quae est prima?
Ad concludendam universalem affirmativam sumen­
dum est consequens subiecti et antecedens praedicati.
Ut si probare velis
omnem virtutem studiose colendam
,
sumes pro medio differentiam, quae est
consentaneum
esse rationi
, et sic colliges:
quicquid est naturae consentaneum, id studiose
coli debet;
omnis virtus est naturae consentanea;
ergo,
omnis virtus est studiose colenda.
Quae est secunda?
Ad concludendam particularemaffirmativam, utrius-
que et subiecti et praedicati antecedens sumendum est,
ut si probandum sit
aliquos studiosos rei familiaris
esse insensos religioni
, pro medio sumes
avarum
, ex
quo utrunque sequitur, et quod
religioni insensus
et
quod
rei familiari amplificandae sit intentus.
Atque
ita rationem explicabis:
omnes avari sunt insensi religioni;
omnes avari sunt studiosi rei familiaris;
ergo, quidam studiosi rei familiaris sunt insensi
religioni.
* rationi]naturae
(?)
87
1...,37,38,39,40,41,42,43,44,45,46 48,49,50,51,52,53,54,55,56,57,...127