locum argumenta referuntur. Ad haec doctrina haec de
medio (ut dixi) proxime ad topicen adhaeret: estque
veluti canalis quidam, per quemmateriae argumentorum
in formas transfunduntur.
Caput IX.
De ratione inveniendi medii
doctrina in scholis usitata
Quid est medium?
Medium in ratiocinando dicitur ea res, cuius ratione
et vi duae partes quaestionis propositae, quae 6poi et
aicpaabAristotele vocatae sunt, connectuntur affirmando
aut dirimuntur negando.
Ut si quaeratur,
an philosophia sit oratori neces
saria,
duae partes quaestionis sunt praecipuae,
phi
losophia
et
orator
, et quaeritur, utrum hae coniungi
possint, nec ne. Iam cuius rei beneficio connectentur
hae partes, illa medium erit. Fst autem id oratoris de
finitio:
Nam orator esse vir bonus debet dicendiperitus;
sedhaec nemo est absquephilosophia consecutus;
ergo,
philosophia oratori est necessaria.
Sic cum quaeritur,
an Germani omnes sint luxui
dediti
, et id negetur, propterea quod nonnulli colant
virtutem. Hoc ipsum
colere virtutem
medium est et cau
sa, cur luxus a nonnullis Germanis sit alienus.
Intelligo medium id vocari quod et argumentum
et ratio dicitur.
Ita est. Nam ea vox arguit, hoc est, ostendit id esse
quod concluditur, et causam continet quare id conclu
ditur.
Estne operae precium et necessarium hac de re
tradere praecepta?
Fst omnino ad perfectionem iudicii, quod in hac
arte disserendi tribus partibus constat. Nam, ut in cae-
77