Hactenus diximus nostram sententiam de ratione
inquirendi medii Aristotelis doctrinam potissimum se
cuti. Iam ipsum Aristotelis textum, quam clarissime et
commodissime a nobis fieri poterit versum, adscribe-
mus.
Caput VII.
De sententia Aristotelis
Aristoteles
Analyt. prior,
primi, cap. 28. de abun
dantia propositionum, id est de ratione congerendae
sylvae ad struendos syllogismos circa propositum thema.
Quonam vero modo ad propositam semper pro
positionem probandam confiitandamque instructi esse
queamus et qua via fundamenta tractandae eius protinus
arripere possimus, iam dicendum est. Non enim tantum
formae syllogismorum considerandae, ut hactenus fe
cimus, sed et faciendi eos facultas paranda est.
Omnium ergo existentium quaedam de nullo plane
universaliter dici possunt, alia vero de iis dicuntur, ut
quae vocamus individua. Quaedam autem contra, de
aliis quidem recte dicuntur, de ipsis vero nihil praedicari
potest, ut sunt suprema seu generalissima genera. Quae
dam vero et ipsa de aliis et alia de ipsis recte dicuntur,
ut sunt omnia genera et species inter supremum genus
ac individua sitae. Ac disputationes praeceptionesque
ferme de his ipsis intermediis vocibus ferme fiunt.
Oportet igitur sic propositiones circa propositam
sententiam conquirere, ut primo istam intermediam vo
cem in disputationem cadentem, sive subiectum sit prin
cipalis propositionis, sive praedicatum, veluti in tabella
ponas, ipsius definitionem in promptu habeas eiusque
propria. Deinde quae eam consequuntur, seu quae cum
illa posita est, simul necessario ponuntur, deque ea prae
dicari possunt affirmative, tum quae ei subiici queant,
et denique quae prorsus ab ea negative removentur
57