argumenti), tamen haec doctrina aliquanto propius ad
medium terminum seu vinculum accedit, ac vel vocem
ipsam, quae ad hoc accipienda sit, tibi ostendit et veluti
digito in manum porrigit. Doctrina vero de forma ar
gumentorum in alteram partem aliquanto longius adhuc
ab inquisitione medii quam topica recedit.
Si quis sane similitudine quapiam sibi declarari pe
teret, quanam ratione doctrina de forma argumentorum,
topica et ratio inveniendi medii inter se coniungantur,
comparentur aut sibi mutuo ad efficiendum dialectices
finem subserviant, posset haec forte ei similitudo (quan-
quam iusto crassior sit) recte proponi quod topica seu
argumentorum loci sint veluti vascula quaedam, in qui
bus metalla resoluta contineantur. Formae argumento
rumsint veluti typi et formae quaedam, in quas formanda
materia infundatur. Doctrina vero de inventione medii
sit veluti instrumentum quoddam quo hauriamus ex
locis tantum materiae, et eam materiam quae instituto
operi apta est, eamque in suos typos industriem infun
damus, atque ita destinatum opus efficiamus.
Haec similitudo satis apte rem declarare videtur. Ac
sane quin permagnum sit discrimen inter inventionem
medii et formas argumentorum, non difficulter cernitur.
Aliud enim est (ut quivis videt) deliberare, quonam me
dio duos terminos disputandae propositionis connec-
tere velis. Et aliud, quamnam formam invento argumento
inducere. Sed locorum doctrina aliquanto huic dispu
tationi vicinior est. In eo tamen (ut dixi) differt quod
illa locos et sedes commonstrat argumentorum. Haec
vero et ipsam vocem medii termini, per quem extremi
connectendi sunt, in manum exhibet ac veluti inde ac
ceptam materiam in formam infundit.
Atque haec dicta sint ut ostendamus, quid sit doc
trina de inventione medii, et quod eius officium, et
quonam modo a topica ac syllogistica seu disputatione
37