doceat, nisi et ordinem, quopro diversitate materiarum
utendum sit, commonstret ac ostendat: ubi incipien­
dum, quaprocedendum et ubi desinendum; sicque qua­
si formare scientias, totum earum corpus et membra
rite conformare doceat. Atque ob hancpotissimum cau­
sam dialecticam Cicero artium formatricem scientiam
nominat; et Plato inquit,
6
o d v o t t t ik o s
S ia X e x T iK o s .
Non
potest autem artis
(ruvo^is
et integra forma haberi sine
istis ordinibus: nam per eospotissimum artes in unum
corpus rediguntur, formantur et oculis mentis totae
simul conspiciendae contemplandaeque subiiciuntur.
Nec potest illa definitio dialectices esse vera, quae
nunc in scholis multum in usu est, quod dialectica sit
ars ordine et perspicue docendi: si non omnino quic-
quam de ordine dicatur, nec constituantur duae logices
partes, scilicet instrumenta et ordo. Nam etsi cognita
est tibi doctrina definitionis, divisionis et argumen­
tationis, tamen nondum habes scientiam
t o v
m o i i a —
t o t t o u
S
v
,
ut Graeci vocant, hoc est certam rationem
progrediendi in tractandis, mente concipiendis et veluti
in unum corpus redigendis integris materiis, quae in­
itium, medium acfinem et totum contextum common­
strat. Sicut enim ut res singulas ac veluti particulas
materiarum explanes, opus est instrumentis, scilicet
definitione, divisione et argumentatione, ita ut ordine
doceas integras materias aut animo complectaris, opus
est ordinem tenere, quo singula membra ad integram
sui corporisformam pertinentia suo quaeque loco col­
locanda sint.
Non incommode ad declarationem huius rei ad­
hiberi ars pictoria potest. Nam non satis est pictorem
habere sua instrumenta et scientiam, quibus possit
caput aut pedem aut manum scitepingere: sed oportet
etiam novisse rationem (si velit totum humanum cor­
pus depingere), quomodo membrum membro apte ac
19
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18,19,20,21,22,23,...127