Annotatio critica ad hanc editionem pertinens
Ad hanc editionem Matthiae Flacii Illyrici libri logici, qui
inscribitur
Paralipomena dialectices,
praeparandam imagine
phototypica seu lumine depicta unius editionis Basileae apud
Iacobum Parcum anno MDLYIII sine nomine auctoris publi
catae usi sumus. Codex Flacii manu scriptus perisse videtur,
neque exemplar ab aliquo transscriptum repertum est. Itaque
textum Latinum ex editione unica exscripsimus atque di
ligenter restituimus. Emendationes intercessionesque a nobis
propositae in apparatu critico sunt. Flacii interpunctionem
nimis libero ingenii lusu depictam fecimus u t cum normis
orthographicis ab Academia Latinitati fovendae Romana pro
positis congruat. Sed nonnulis locis suam ac propriam ra
tionem scribendi Flacianam servare voluimus. Nam cum sibi
consentaneus sit in verbis scribendis
caetera, caelum
,
septa
,
scaturigo
,
obedientia
vel
foemina,
ita et nos scripsimus.
Errata vero typographica sine ulla notatione correximus, e.g.
coruptionem
,
ordiinibus, fibique
,
apellasse
,
terminnum,
arithematica
,
peragiur
,
fortasts
vel
sinthesin.
Sed nonnum
quam a propria ratione scribendi evidenter abhorret ubi
iusticia, foelicissimum
vel
nephas
habet, haec adeo tacite
emendavimus. Denique paginationem editionis Basiliensis
non annotavimus propterea quod ea editio tam rarissima est
u t perpauci scriptores de ea mentionem fecerint.
XXXVIII