Praefatio
Candido Lectori
M. F. I. salutem
Invidiosum admodum titulum statim initio operi me
praeposuisse (candide lector) non ignoro ac multum
mecum metuens invidorum reprehensionem dubitavi
nunc et eo titulo uti eaque, quaepropterea et ob totum
opus in
Praefatione
dicenda essent, dicere; imo et om­
nino an scriptum hoc edere* vellem. Tandem iudicavi
potiorem esse habendam rationem veritatis acpublicae
utilitatis (vera enim utiliaque me dicere credo), quam
quorundam hominum. Simulque et ea cognitione me
confirmavi nihil esse veritate (praesertim apud bonos,
quorum iudida praecipue revereor) popularius. Quare
dicam quod sentio quodque me in hoc instituto dicere
plane necesse est.
Iudico nondum satis dialecticam integre in unum
corpus redactam et in speciem scientiae integre fo r­
matam, imo ne traditam quidemplene. Hic mihi statim
nonpauci obiicient: num tu ergo et veteribus et mediae
aetatis et denique ipsis quoque recentioribus erudutis-
simis viris, qui de hac scientia aliquid commentati
sunt, eruditior aut ingeniosior es, qui solus aliquid
noveris aut inveneris quod illis ignotum per tot secula
fuerit?
Ego vero nequaquamprofiteor me novi aliquid com­
petisse, nec vel veteres vel recentes inscitiae accuso;
sed quae iam propono veteribus notissima fuisse satis
certo scio, imo et pleraque de sententia eorum prae­
cipio. Tantum illud dico, nondum a quoquam (quod
quidem ego sciam) dialecticam in unum corpus redac­
tam nec discentibus integrepropositam, quocunque id
*
corr. ex:
aedere
13
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16,17,18,19,20,...127