suo loco adiungatur, et quae sit partium singularum
seu membrorum inter se legitima proportio. Si enim
istum ordinem neglexerit ac capiti manus aut pedes
quantumvis bene pictos adiuxerit aut etiam omnium
inter separtium ad totius constitutionempertinentium
proportionem non servaverit, deformeprofecto et mon-
strosum corpus efficiat necesse est.
Ita in docendo, quamvis scias rationem definiendi,
dividendi et argumentandi per haec dialectices instru­
menta, habeas etiam artis aut materiae alicuius sin­
gula membra bene cognita et explicata: tamen si
ordinem ignoraveris connectendi ac collocandi singula
membra suo loco, ubi aliud ex alio scite apteque depen­
deat caeterisque recte correspondeat, facile fiet ut ali­
ena importunius misceas, aut minus commode colloces,
ac ita monstrosum corpus efficias. SedadscribamFlacci
versiculos eandem rem percommode exponentes:
Humano capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit et varias inducere plumas,
Undique collatis membris, u t turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne:
Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, u t nec pes nec caput uni
Reddatur formae.
Plane ergo necessaria est non tantum singularum
partium recta absolutio, quae instrumentorum opera
perficitur, sed etiam omnium inter se membrorum at-
que adeo articulorum totius corporis apta scitaque
distributio, connexio et quaedam quasi conformatio.
De qua re doctrina de ordinibus praecipit.
Definit, dividit ac argumentatur tam grammaticus
inchoans suam artem a primis elementis, quam rhetor
incipiens suam scientiam iam ab ipso fine et opere
suaeprofessionis, sed longe diverso ordine suaspraetex-
21
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...127