multae ac eruditae praeceptiones passim in Aristote-
licis et etiam Galeni scriptis continentur.
Autori sane eius (si modo mihi satis notus est) plus
satis fuerit, si vel aliis ansam occasionemque rectius
de hisce rebus cogitandi et publicam utilitatem pro­
movendi hac scriptione praebuerit. Nihil enim ille ma­
gis in votis hac quidem in parte habet quam ut
exoriatur aliquis qui scripto huius generis longe eru­
ditiori pleniorique hunc illius libellum obliteret abo-
leatque.
Ne vero ego quoque plane asymbolus ad hoc ne-
gocium venerim, adscribam quaedam quasi prima
principia ac primas demonstrationes dialecticae im­
politas quidem illas, sed tamen quae aliis magis in­
dustriis occasionem dare cogitandi absolutiora
possint. Semper enim dolui hanc artem, quae quasi
mater certitudinis ac veritatis in docendo est, ipsam
sine certis principiis ac demonstratione fluctuare ac
nutare, quasi nullis veris principiis nullaque ipsius
naturae soliditate ac certitudine constet, sed mero ar­
bitrio et cogitatione ingeniosorum hominum incerta
feratur volvaturque. Sint vero ista quasi dialecticae
fundamenta aut bases haec:
Deus, ut Sapiens inquit,
omnia numero, pondere
et mensura
condidit, non solum ita ut singula per se
certis finibus metisve comprehensa sint, sed etiam mi­
rabili harmonia inter se invicem tum concinnata tum
etiam separata existant.
Quare necesse est, partim ob talem rerum naturam,
partim ob intelligentiae humanae rationem, in dis­
serendo tum singulas res exponere seu definire, tum
distinctas coniunctasque dividere, tum denique ea de
quibus alii dubitant certis testimoniis demonstrare at-
que haec omnia certo ordine et serie in materiis lon­
gioribus agere.
7
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...127