demum casu acciderit. Quod ut doctus lector perlecto
hoc toto libro seu scripto candide iudicet, amanter imo
et suppliciter peto. Nec deprecor quo minus, si quae a
me non satis recte dicta fuerint, alius corrigat, modo
sine verborum acerbitate, quin et gratiam ei pro eo
officio habebo. Sicut enim libenter, si quae meo iudicio
utilia habeo aliis communico, ita ab aliis vicissim eti
am iis, qui putantur esse inimici, libentissime quae
recta piaque sunt disco. Sed ad institutum.
Primus sane Aristoteles omnium iudicio dialecti
cam in unum corpus redegisse putatur, quod ne ipse
quidem in fine
Elenchorum
dissimulat. In toto vero
eius
Organo
praeterea, quae ad definitionem, divisio
nem et argumentationem necessaria scitu sunt, nihil
admodum tradi video; quae tamen totam scientiam
dialectices complectipostea ostendam. Sunt quidem in
Posterioribus analyticis
quaedam, quae ad doctrinam
de ordine ac via disserendi recte referri possent: sed
tamen non eo fine tradita ut illam quoque partem
dialectices exponere author ibi voluerit. Caeterum in
aliis eius authoris scriptis et sunt nominati ordines
disserendi analysis et synthesis, et multa de eispraecep
ta exemplis quoque illustrata passim sunt sparsa; ut
si omnia ex eius extantibus et amissis libris in unum
colligerentur, atque ordine scite distributa cum
Organo
coniungerentur, non dubitaverim ea integre artem
hanc complecti ac efficere posse.
Post eum vero secuti scriptores usque ad nostrum
seculum nihil admodum logicaepraeter aptiorem loco
rum inventionis distributionem addiderunt. Nostra de
mum aetate illud eximium decus scientiae huic
accessit, quod obscuris illis et ab usu remotisAristotelis
praeceptis lux contigit; non solum quia clarius com-
modiusque proposita sunt, sed etiam quia exemplis
illustrata ususque dialectices est commonstratus. Quod
15