Caput I.
De inventione ergo medii Aristoteles primo
Priorum
cap. 29. disserit. Quae pars dialectices iam non multum
in schola tractatur et tamen non levem habet utilitatem,
si quis modo eam non tantum praeceptis, sed etiam
exercitio ac usu probe teneat.
Quid sit medii inventio?
Est autem haec pars (ut eam breviter circumscri
bamus) doctrina quaedam de ratione inveniendi medii
termini, per quem duo tractandae propositionis extremi
connectantur. Nam in omni propositione seu sententia,
de qua disputandum est, duo iam termini seu voces seu
res ultro adsunt, sine ulla nostra inquisitione, nempe
minor, subiectum, seu is de quo aliquid affirmandum
aut negandum est, et maior seu praedicatum, qui de
illo minore dicitur eique tribuitur aut adimitur, ut in
sententia
sola virtus beata
, duo termini extremi seu
res, nempe
virtus
et
beatitudo
adsunt. Hasce igitur duas
voces seu res, prorsus inquirere necesse non est, ultro
sese illae offerunt. Reliquum ergo est ut quaeratur quod
dam medium, quo duo illa extrema vel coniungantur
vel disiungantur. Tota igitur difficultas, si quid probare
volumus, in eo sita est ut quaeratur medius terminus
seu vinculum quo connectamus et probemus duos illos
priores terminos seu res vel cohaerere inter sese vel
non, vere praedicatum subiecto tribui vel adimi.
Differentia inter inventionem medii,
locos et formas argumentorum
Ad hanc porro rem, etsi etiam locorum doctrina,
quae sedes argumentorum ostendit, prodest (monstrat
enim vehiti digito, ubi nam quarere debeas materiam
* corr. ex:
beat
35