crasso exemplo utar) si probandum est,
hominem esse
an im a l
ponatur supremo loco
animal
et infimo
homo.
In medium comportentur voces, quae et de omnibus
hominibus dici et quibus universaliter animal tribui po
test, ut typus sequens ostendit:
ANIMAL
HOMO
Iam accipe maiorem
omne sentiens est animal.
Et
minorem
omnis homo est sentiens.
Ergo etc. Vel sume
aliud quodcunque medium, ut
omne ratiocinans, omne
videns, omne loquens
etc. Observandum autem in delec
tu medii diligenter Aristotelis praeceptum est, qui iubet
ut praecedentes sint notiores et firmiores conclusione,
seu ut notius sit medium termino maiori et minori, ea
ratione vere coniungi, quam minorem maiori. Obscu
riora enim per notiora docenda probandaque sunt, non
contra.
Proponam et aliud exemplum. Hisce mediis quidam
genethliacam seu divinatricem astrologiam fugiendam
esse probant.
43