Caput Y
De medio
in probatione universalis negativae
Si propositio universalis ac negativa est probanda,
quaerere oportet tales voces quae aut tribui possunt
subiecto propositionis et nullo modo cum praedicato
coniungi. Et sic sit syllogismus primae aut secundae
figurae. Vel contra, vestigandae sunt tales dictiones quae
cum subiecto nullatenus coniungi affirmative queant et
quae de praedicato propositionis demonstrandae praeĀ
dicari possunt. Unde sit syllogismus secunde figurae.
Exemplum prioris:
nulla sanctorum invocatio exauditur
EXAUDITUR
INVOCATIO SANCTORUM
Accipe ergo medium
oratio dubia
; et sit maior
nulla
oratio dubitans exauditur; omnis invocatio sanctorum
est dubia vel sinefide;
ergo,
nulla invocatio sanctorum
exauditur.
51