ciebus generibusque dici possunt, omittendae sunt. Nihil
enim ex eis probari potest, ut postea dicetur.
Caput VIII.
De medio syllogismi inveniendo
Postquam autem sic materiam in memoriam vel eti­
am tabella congessisti, ut superiore capite tibi praescrip­
tum est, sic eam ad tuum usum convertere poteris.
Si quidpiam tibi de aliquo toto probandum est, ut
in universali affirmativa principale praedicatum de prin­
cipali subiecto probandum est, respice in eas voces quas
secundum praecedentia praecepta tanquam subiecta
principalis praedicati congessisti, respice etiam in eas
voces quas secundum eadem praecepta tanquam se­
quentia et praedicata principalis subiecti collegisti. Si
enim harum aliquae conveniunt, iam habes medium,
principale praedicatum de principali subiecto probandi.
Quod si non universalis affirmativa, sed particularis
probanda est, respice in subiecta tum praedicati, tum
subiecti principalis. Si enim aliqua conveniunt, iam me­
dium particularis affirmativae habes.
Cum autem universalis negativa probanda est, re­
spice aut in affirmativa praedicata principalis subiecti,
et in ea quae prorsus negatione removentur a principali
praedicato; aut contra, in negata de principali subiecto,
et affirmativa de principali praedicato. Si enim quae duo
in alterutro horum modorum conveniunt et idem sunt,
habes medium universalis negativae probandae.
Quod si particularis negativa tibi probanda est, re­
spice in subiecti principalis subiecta, et in praedicati
negata seu remota. Si enim quid horum convenit, me­
dium particularis negativae invenisti.
u
61
1...,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33 35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,...127