teris disciplinis et facultatibus, eum demum peritissi-
mum et perfectissimum artificem iudicamus, qui et
rationem novit fabricandi operis; et non destituitur his
rebus ex quibus illud efficiendum est; et postquam est
factum, dissolvere rursus sine magno detrimento et in
partes suas distribuere potest. Ita etiam in disserendi
arte perfectio in his tribus consistit, ut et rationem teneat
dialecticus contexendorum syllogismorum; et habeat in
promptu ea ex quibus illi fiunt; et cum facti sunt, dis­
solvere rursus in sua principia et tanquam ad fontes
deducere scite possit. Primum
7
e v £ (n s t w v ouX -X o^io-jju ov,
id est generatio syllogismorum, ab Aristotele vocatur.
Alterum eviropia
t w v
TrpoT&craov.
Tertium avdXvais, reso­
lutio.
At ego nullam hic audio fieri mentionem de inven­
tione medii.
Verum. SedAristoteles vocat eammateriem, gvmopiav
Ttijv TrpoTacrewv,
hoc est copiam et facultatem proposi­
tionum.
Quare vero ita appellatur?
Quia invento illo medio facile est constituere pro­
positiones, per quas concluditur res proposita. Nec des­
tituimur propositionum facultate cumsuppetunt idonea
ad probandum media.
Qua id ratione?
Quia tertium illud vocabulum, seu medium, com­
paratur cum utroque extremo quaestionis. Primum, cum
praedicato, quae collatio facit maiorem propositionem.
Deinde, cum subiecto, quae facit minorem. Fx quibus
duabus legitime collocatis infertur conclusio eius rei de
qua quaerebatur; ut, si disputetur,
an virtus doceri pos­
sit
: idque affirmetur; propterea quod sit
habitus. Ha­
bitus
medium est, quod coniunctum cum praedicato
79
1...,33,34,35,36,37,38,39,40,41,42 44,45,46,47,48,49,50,51,52,53,...127