Caput I.
De ordine in genere
Hactenus de medii inventione, quampartempraeter
missam esse a plerumque nostri seculi dialecticis in lo
gices instrumentorum explicatione superius est dictum.
Superest ergo nunc ut (sicut initio proposuimus) di
camus de altera principali dialectices parte, nempe de
ordine, quae (ut in principio scripsi) prorsus neglecta
a dialecticis sepultaque iacet: nisi quod aliquando medici
propter Galeni explicationem de ea rixantur; et quidam
ex recentioribus in suo de dialectica opusculo brevissime
eius mentionem facit.
Laus ordinis
Afferret autem haec pars non vulgarem utilitatem,
si modo vel mediocriter explicaretur. Primum enim plu
rimum prodesset ad omnem cogitationem et scriptio
nem. Nam tametsi iam artes et scientiae non tantum
constitutae, sed et multipliciter ab eruditissimis viris
explicatae sint, nec sit valde operae precium subinde
novas grammaticas, dialecticas, rhetoricas, arithmeticas
et catecheses etc. scribi: tamen cum in docendis iis ipsis
nihilominus ordinem eis necessarium scire perutile est;
tum et aliae quoque materiae praeter artes saepe or
dinem non solum recipiunt, sed etiam flagitant.
Deinde, ad dicendum quoque ordo vehementer
prodest. Nec enimauditori satis est singulas partes scien
tiae quae traditur intelexisse, nisi et cohaerentiam par
tium, singularumque inter sese rationes ac proportiones,
earumque causam seu
to
5
l
6
ti
simul tenuerit. Etsi enim
(ut postea dicam) perutile sit initio scripti summam
dicendorum seu argumentum (ut vocant) proponi, ta
men nondum id satis est ad formandam quandam idae-
am artis in auditoris animo, nisi et methodum seu
105