divisivam methodum instrumentis et non ordinibus ad-
iungendam esse probat.
Reddamus (inquit) rationem cur divisionem inter
dominas (sic ordines appellat) collocare dedignemur.
Dividere non possumus, nisi adsit quod dividamus; illud
autemquo diviso, quodamque ordine subdiverso, cuncta
ad artem spectantia certo ordine explicari possunt.
Unum illorum trium necessario est, quae superius in
vestigavimus, vel potius a Galeno investigata in memo
riam revocavimus: principia scilicet, finis notio vel
communis definitio; a quo uno orsus, si ordine quodam
cum adminiculo etiam divisionis cunctas artis partes
perlustraveris, non divisivam doctrinam, sed unam ex
tribus aGaleno numeratis cumservitio divisionis efficies.
Ancilla igitur doctrinarum est divisio, non domina. Ne
propria tamen laude divisivam hanc fraudare videamur,
dicimus eam ex hoc maxime laudandam quod ad spec
tativas activasque scientias et factivas artes plurimum
conducit, in omnibusque humanis rebus est utilissima;
hoc proprium habens, quod sicuti est ad discendum
facilis, ita est (ut inquit Plato) ad usum difficilima; ut
mirum non sit, si eum loco dei habiturum se dixit, qui
ea optime uti norit. Merito ergo multis in locis eam
laudavit Galenus et methodum esse dixit, per quam
omnes artes constituerentur, tanquam scilicet per ido
neum instrumentum, quo resolutiva commode utitur.
Hactenus probavi tantum tres esse ordines, iam de
singulis consequenter dicemus.
123