Sed addamus plura exempla, quibus aliquanto dilu
cidius proponamus quid sit synthesis et analysis. Haud
enim facile alia ratione hae methodi felicius illustrantur
quam claris aptisque exemplis.
* * *
Diximus paulo ante per synthesin tradi arithmeti
cam, geometriam et grammaticam, quibus exemplis satis
clare ordo hic illustratur. Iam hoc addam et theologiam
in catechismis, institutionibus et communibus locis,
quos iam plures scripsere, eodem ordine tradi, quod
quidem ad totum corpus attinet. Nam singulae partes
per definitionis explicationem exponuntur. Incipitur
enim a simplicissimis eius elementis, nempe a Deo crea
tore et creatura. Primum docetur quid Deus sit. Deinde
exponitur Deum creasse rationalem creaturam, homi
nem, eiusque gratia alia omnia. Tertio Deum homini
praecepisse obedientiam. Quarto illum mandatum Dei
transgressum. Quinto Deum eum voce et lege sua repre
hendisse et damnasse. Sexto Deum promisso per Evan-
gelium benedicto semine obtulisse salutem homini
eumque credentem in gratiam recepisse et sanasse et
ad bona opera condidisse. Sic, inquam, pergit theologus
ista simplicissima elementa, creatorem et creaturam, ius-
titiam et misericordiam Dei, cum peccato et fide seu
petitione veniae hominis multipliciter connectere seu
componere, donec tandem doctrinam absolvat de ra
tione qua homo Deo concilietur, pie hic agat ac tandem
in perpetua gloria cum Deo vivat et regnet.
Nec tantum in praedictis institutionibus sic theo
logia traditur, sed et in sacris literis, atque adeo res ipsae
eo ordine divinitus geruntur. Primum Deus condidit
hominem ad imaginem suam, idest inscripta ei lege sua
seu decalogo. Deinde labitur homo, incidit in peccatum
129