Dixi definitivum ordinem esse rationalem, alios vero
duos reales seu naturales, propterea quod res ipsae quae
tractantur ea ratione cohaereant. Habent alioqui et alia
discrimina, commoditates ac incommoditates suas sin
guli ordines. Quare perutile est ea quae definitivo ordine
comprehensa expositaque sunt etiam synthetica aut ana-
lytica methodo percenseri, contexi retexique. Similiter
et quae analytica methodo comprehensa sunt synthetica
componit; et contra. Aliquid enim commoditatis uti-
litatisque affert; aliquaque vitia ac errata detegit ipsa
ordinis virtus, aliqua etiam ipsa diligentior longiorque
materiae tractatio.
Synthesis penitus rei naturam commonstrare videtur
pluraque invenire. Contra analysis multa resecat in om
nibus scientiis ac artibus, ad quae ordo syntheticus recto
tramite deduxerat, tanquam superflua ostendens ea ad
usum minime necessaria esse. Ea enim tantum analysis
retexit conquiritque quae ad efficiendum artis opus ne
cessario adesse debent.
Quin etiam finis (ut postea de Galeni Platonisque
sententia dicemus) est omnino velut Lydius quidam la
pis, quo omnes materiae ac sententiae, an propriae ge-
nuinaeque artis sint aut peregrinae, examinantur. Quare
et Cicero recte refutat Epicuri disputationes de virtutibus
ac vitiis, dicens non tam respiciendum esse quid dicat,
quam quid consentaneum sit eum dicere qui summum
hominis bonum in voluptate et summum malum in do
lore posuerit.
CaputIV
De praeceptis principii
synthesis et analysis
Hactenus definitione, divisione et exemplis declaravi
tres istos ordines, itaut quid sint non difficile sit cuiquam
147