tum inchoatae sunt ac cum nostro veteri Adamo totius
huius vitae tempore luctantur. Quas tamen illi volunt
non inchoatam, sed perfectam absolutamque hominis
instaurationem esse.
Sed errant primum in ipso principio turpiter, ne
dicam impie, quod gratuitamAdami acceptationem gra
vitamque vitae aeternae donationem ei a Deo factam
omittunt, quodque obedientiam eius, non debitum;
quod cumetiampraestitisset, tamen teste Christo inutilis
servus fuisset, sed meritum regnum coelorum iure fla
gitans esse contendunt.
Deinde errant graviter in originalis peccati descrip
tione, quod nimium extenuant. Postea errant in nostrae
instaurationis descriptione, nimium eam exaggerantes.
Fingunt enim nos ita prorsus instauratos, in eamque
integritatem restituos in qua ipse Adam primum creatus
est, nec volunt agnoscere haerere adhuc peccatum in
nostro veteri Adamo nostraque came (ut Paulus de se
scribit), quod semper mortificari oportet et propter
quod sine intermissione etiam sancti clamant:
remitte
,
remitte nobis debita nostra.
Quia si diceremus (ut Ioan-
nes inquit) quod peccatum non habeamus, nos ipsos
seduceremus. Ex istis porro falsis principiis et fontibus
alii infiniti papistarum errores ultro profluunt.
Sic Epicurus quia negabat vel esse Deum vel curare
res humanas, quae sunt et rerum et scientiarum prae
cipua synthetica principia, ideo veluti si fundamenta
totius rerum naturae subruisset, omnia ei incerta vacil
labant, tum ordo naturalium rerum tum et communis
vitae officia, ac ipse denique hominis finis, quod est
analyticon quoddam huius vitae rerumque omnium ini
tium. Somniabat mundum ex atomorum temeraria con
cursatione constare, subinde alios oriri, alios interire,
omnia casu ferri, animas cum corporibus interire; solem
esse incendium quoddam, quotidie novum nascens ac
159