est quam ipsa integra rerum divinarum scientia: et alio-
qui revera primum theologiae principium est naturae
impressum, de quo superius dixi, nempe
Deum esse
eique credendum et obediendum esse.
Sicut et Paulus
testatur Legem esse cordi hominis inscriptam.
Sextum praeceptum
Sit ergo hoc sextum praeceptum, quod tamen simul
in praecedenti expositum est, ut scilicet iam experientia
ipsa traditarum artium animadvertamus Deum non tan
tum totam rerum naturam, sed et singulas eius partes,
quae in artibus explicantur, sua admirabili sapientia ita
inter se connexuisse et colligasse ut haberent sua quae
dam initia, principia et ceu fontes; itemhaberent quoque
suos fines, terminos et exitus. Eaque omnia, quae in
medio inter principia finesque sunt, tamapta pulchraque
concinnitate sibi mutuo cohaereant copulataque sint, et
alia ex aliis dependeant, ut plane catenam quandam
hamorum inter sese consertorum finemque ac initium
copulantem imitari ac exprimere videantur. Observemus
etiam Deum non tantum in ipso magno mundo rerum-
que natura talia initia, media finesque rerum humano
generi utilium ac postea ab artibus complexarum con
stituisse, sed etiam in suo parvomundo, id est inhomine,
condidisse; tum vim quandam principia rerum cognos
cendi, tum aliam experientiam scilicet, qua fines usum-
que rerum perciperet; tum et tertiam, qua media seu
cohaerentias rerum examinaret; ut sic eadem sint prin
cipia in parvo et magno mundo, id est homine et rerum
natura: iidem fines, nempe experientia et praxis, eadem-
que et mediorum connexio, ut prius indicatum est.
171