deflagrans. Quin et in mathematis, ubi rerum veritas et
certitudo oculari demonstratione probatur, nullam esse
certitudinem contendebat.
Finem porro hominis, quod diximus esse analyticon
quoddam et rerumet vitae huius principium, voluptatem
esse statuebat, qua ratione vitam hanc et omnem ho­
minum consociationem funditus subvertebat. Si enim
viri virtute praestantes non amore honesti utilitati va­
carent communi, sed tantum suae voluptati, haud dubie
omnibus in proprias voluptates intentis vitaeque huius
commoda per fas nefasque ad se trahentibus, ac nemine
publicum bonum curante totus coetus male haberet.
Facile id ipso experimento cognoscimus, cum tyranni
suis solum voluptatibus et commodis (quod Epicuri iu­
dicio recte fit) cum communi pernicie indulgent. Quin
neque inter coniuges parentesque ac liberos maneret
diutius ulla societas et coniunctio, nisi quoad sibi mutuo
voluptati essent. Quam primum aliqua maior difficultas
oriretur, non tantum desererent sese invicem, sed et
cum mutua pernicie suum commodum quaererent.
Denique si finis hominis est voluptas, sequitur rec­
tissime ab eis fieri, qui nulla prorsus habita honeste
aliorumve hominum ratione per fas et nefas suo com­
modo et voluptati serviunt. Contra perperam agi ab eis,
qui ipsos in tali vitae instituto impediunt, ut amagistratu
totaque civili societate. Sequeretur etiam omnibus ergo
frena laxanda ut agant quicquid eis maxime voluptati
esset. Qua ratione dum singuli homines suis commodis
voluptatibusque vacarent cum socii incommodo et do­
lore, citissime sese mutuo consumerent. Quod sane eti­
amfieri quotidievidemus, ut privati commodi voluptatisque
studium, publicum, bonum ac salutem evertat. Quare
Cicero recte (ut pleraque) disputat Epicurum male con­
stituto fine hominis omne officium pervertisse nihilque
* corr. ex:
nullam
161
1...,74,75,76,77,78,79,80,81,82,83 85,86,87,88,89,90,91,92,93,94,...127