eum (si sibi ipsi constare velit) recte de officio praecipere
posse. Ita Epicurus, dum Deum providentiamque tol
lebat et finem hominis falsum ponebat, in ipsis primis
principiis impingens totam rerum naturam subvertebat.
Eadem causa, nempe error de primo principio seu
prima causa, id est Deo, fuit occasio et aliis philosophis
multorum errorum. Quia enim non cogitarunt Deum
esse voluntariam et liberam causam, quae sua omni
potentia uti posset quando vult, ubi vult et quomodo
vult; sed tantum naturalem, quae necessario semperque
eodem modo ageret. Ideo putarunt mundum fuisse ab
aeterno, quasi Deus non potuerit libere incipere crea
tionem quando voluerit.
Eadem quoque causa fuit cur in fine hominis er-
rarint. Nam cum non statuerent Deum voluntariam libe-
ramque causam esse, non putaverunt hominem in vita
agenda ad eius voluntatem praeceptumque sese accom
modare debere totumque in id solum intentum esse uti
Deo placeat; sed velut avulsum a Deo sibique viventem
in umbra quadamvirtutumsecundae tabulae, ut theologi
loquuntur, finem studiumque hominis collocarunt. Cogi
tassem enim alioqui certe, si est aliqua talis omnipotens,
sapiens, libera et bona causa, quae totam rerum naturam
in commodum usumque hominis pulcherrimae crea
turae condiderit, haud dubie nec gratius esse quicquam
illi creatori posse, quam istam suam creaturam sibi vicis-
sim obedire totamque in sui cultu ac honore occupatam
esse; nec contra aliam istius creaturae maiorem feli
citatem excogitari posse, quam ut et tali ratione cum
illa prima causa coniuncta sit; sicque et Dei praecipuam
voluntatem propositumque et finem hominis certa ra
163