Eadem methodo et Cicero
De officiis
disserit. Pri­
mum enim definit medium officium, quod sit factum
cuius probabilis ratio reddi potest. Deinde incipit ex­
plicare definitionem ac docet officii rationem vel prob­
abilem vel necessario veram ex quinque partibus sumi
solere: ab honesto eiusque inter se collatione; utili
eiusque collocatione; et honesti utilisque comparatione.
Tertio incipit honestum dividere in quatuor partes eas-
que subdividere ac explicare; in qua materia primus
liber consumitur. Quarto enumerat utilia, ac de eis toto
secundo libro disserit. Denique in tertio utile cumhones­
to comparat; sicque definitionem officii explicando to­
tam eam materiam pertractat. Quod porro et per
synthesin in eodem opere Cicero progrediatur, postea
in fine dicetur.
Hac eademvia etAristoteles
Ethica adNicomachum
explicat. Primum enim quaerit finem seu felicitatem ho­
minis eumque definit, quod sit actio animae secundum
virtutem, non tamen sine externis seu fortunae et etiam
corporis bonis; eamque definitionem confirmat et non­
nihil illustrat, quod toto primo libro agitur. Deinde se­
cundo libro definitionem virtutis, quae in definitione
felicitatis praecipua vox est, quaerit, ponit ac eam tan­
dem explicare incipit, quod usque ad medium tertii fit;
postea inde usque ad finem septimi de singulis virtutibus
moralibus et intellectualibus agit. Quarto, in octavo et
nono de amicitia disserit. Quia, ut inquit, vel est virtus
vel quiddam cum virtute coniunctum. Quinto, in prin­
cipio decimi agit de voluptate, quam primo libro ad
felicitatem pertinere et cum virtute coniunctam esse di­
xerat. Postremo, sub finem operis ad principalem defi­
nitionem rediens, denuo de fine hominis, id est felicitate
disserit, atque ita explicando definitionem finis seu fe­
licitatis hominis totam ethicam absolvit.
Ad eandem methodi rationem inserunt et explica­
tionem naturae ab Aristotele in
Physicis
factam. Primum
141
1...,64,65,66,67,68,69,70,71,72,73 75,76,77,78,79,80,81,82,83,84,...127