Divisio ordinis
Multiplex autem ordinis divisio proponi excogitari-
que potest. Primum enim alius posset dici dialecticus,
alius rhetoricus. Rhetores enim cum res et breves trac
tent, et non tam saepe id agant ut doceant auditores,
quam ut sese arte in auditorum animos auresque in
sinuent, eos rapiant, capiant et quocunque libet affec
tibus turbatosvel dementatos potiusvolentes nolentesque
trahant, eoque non tam vel rei naturam vel docendi
commoditatem sequuntur, quam pro ratione auditorum,
temporum et aliarum circumstantiarum in omnes sese
species, velut Prothei quidam, iam hoc, iam illo modo
disponendo vertunt inflectuntque. Tametsi non negem
eos aliquando et naturalem rerum ordinem sequi.
Recte quidem aliqui dicunt dialecticam sese magis
ad res de quibus disserit, rhetoricam vero ad personas
accommodare; sed tamen id ipsum ita intelligendum est
ut sciamus et dialecticam sese ad captum auditorum
aliquatenus aptare; sed ita ut eos breviter ac compendio
et tamen plene de re proposita doceat. Rhetoricam vero
ita sese ad auditores accommodare, ut non tam docere
eos de proposita re, quam quoquo modo in suam sen
tentiam pertrahere conetur. Quare cum tantopere cir
cumstantiae rerum, temporum ac personarum varient,
non est mirum Quintilianum docere, non posse satis
dispositionem rhetoricam certa quadamvia tradi ac com
prehendi, eoque eam paucissimos assecutos esse.
Sed nos missum facientes rhetoricum seu forensem
ordinem, de dialectico ac (ut ita dicam) scholastico ali
quid dicamus.
Secunda divisione partiri forte posset ordo in sim
plicem et compositum: ut sit simplex, cum per singulas
res fit progressio; compositus vero, cum propositiones
confirmantur aut refutantur.
115