eadem omnia, prodigium sit tamen; et artus etiam
leviter loco moti perdunt, quo viguerunt usum, et tur­
bati exercitus sibi ipsi sunt impedimento. Nec mibi
videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine
putant; quo confuso peritura sint omnia. Sic oratio
carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rec­
tore f l u i t e t n e c cohaereat sibi; multa repetat, multa
transeat, velut nocte in ignotis locis errans: nec initio,
nec fine proposito casum potius quam consilium se­
quatur.
Definitio ordinis
Ordinem igitur sic credo recte definiemus, quod sit
series quaedam rerum aut verborum certa quadam ra­
tione ita digestorum ut iusta causa sit, cur aliud primo,
aliud secundo, tertio ac deinceps loco positum sit, seu
est digestio rerum quae suo quaeque loco collocatae
sunt.
Verum si cui haec definitio nimis late patere videtur
et non esse huius materiae propria, ille accipiat hanc
aliquanto angustiorem et huic argumento magis genui­
nam. Ordo, altera dialectices pars, est doctrina tradens
vias, secundum quas integrarum materiarum singula
membra, sive a priori sive posteriori initium fiat, ad­
hibitis instrumentis, definitione, divisione ac argumen­
tatione, apte et suo quaelibet loco sint collocanda
explicandaque; ita ut integra corpora (ut sic dicam) ma­
teriarum apta utilique elegantia et non monstrosa, in
quibus aliena membra mixta sint, aut quaedam omissa,
aut perperam locata, efficiantur animove circumferantur.
Necesse enim est, ut initio in
Praefatione
dixi, non solum
singulas sententias aut partes materiarum instru­
mentorum opera explicare, sed et methodum seu viam
quandam habere, secundum quam in explicando utiliter
1
corr. ex:
recto refluitet
111
1...,49,50,51,52,53,54,55,56,57,58 60,61,62,63,64,65,66,67,68,69,...127