Praecepimus denique, ut et ea praeponantur quae
vel lucem vel probationem sequentibus afferunt. Lucem
sequentibus affert explicatio elementorum, ex quibus
totum constituitur, tametsi etiam probationem seu de­
monstrationem ea quoque secum apportent. Affert lu­
cem quandam in historiis prius cognoscere causas,
occasiones et consilia tum bellorum, tum etiam aliarum
turbarum: tametsi ibi simpliciter natura rei flagitare vi­
detur ut priora praeponantur seu causae narrentur, eti­
amsi nullam lucem affere sequentibus suapte natura
conspicuis possint. Afferunt porro probationem seu de­
monstrationem ea quorum certitudine ac firmitate se­
quentia nituntur, ut tectum parientum firmitate, parietes
fundamentorum stabilitate fulciuntur. Huius rei cum pri­
mis luculenta exempla in Euclidis geometria habentur,
ubi semper sequentes propositiones per prius demon­
stratas probantur.
Decimum octavum praeceptum
Solent porro quidam tria scientiarum demonstra­
bilium principia seu tenuissima elementa ponere, ut
Aristoteles 1
Poster.
8
et Proclus, quod mihi nequaquam
displicet.
Primum est ipsum subiectum de quo agitur seu dis­
putatur, ut grammatico subiectum est sermo congruus,
dialectico ratio docendi, tametsi haec dialectices et gra­
mmatices analytica initia sint. Nam vera et synthetica
earum principia sunt minutissima elementa a quibus
incipiunt, nempe grammatices literae seu minutissimae
vocis partes singulis literis significatae, dialectices vero
praedicabilia. Rhetoris subiectum est sermo persuasi­
bilis, arithmetici numerus, geometrae quantitas continua,
musici sonus, physici corpus naturale, medici corpus ho­
minis salubre vel insalubre, iurisprudentis ius, theologi
homo quatenus ad imaginem Dei conditus est. Atque
195
1...,91,92,93,94,95,96,97,98,99,100 102,103,104,105,106,107,108,109,110,111,...127