114
maxime Theologi fuerunt. Qui et sacrificia instituerunt, et myste-
ria. Chaldaei vero, et aliter divina coluerunt, et ipsam Deorum
virtutem, Deorum confitentes esse, venerati sunt. Tantum abest,
ut ob virtutem facta spreverint.«
Magi itaque inter alios sapientes maxime Deum sunt venerati:
maxime ad Deum praeces et sacrificia porrexerunt. Propriamque
eorum virtutem Dei virtutem esse, idest a Deo in se profectam fas-
si sunt. De qua ad Deum prece, tam magna ea sunt, quae Proclus
ex Chaldaeorumdogmatibus subnectit, ut maiora, et excellentiora,
vix crediderim a quoquam Christiano, scripta reperiri posse. Est
in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum
aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dog-
ma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis
Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos deve-
nire incognitionem misterii Trinitatis.) Factorem rerum omnium,
mundi creatorem eum celebrant. Angelos agnoscunt. Paradisum
praedicant. Animarum immortalitatem docent expresse. De Veri-
tate, de Fide, de Spe, de Amore, seu Charitate, brevia, sed eximia
habent dogmata. Quibus veluti gradibus, ad Deum reduces fieri
possumus. Multa quoque de Magorum abstinentia, castitate, ac
veluti poenitentia, referuntur, non absimilia ab iis, quae in heremis
sancti patres christiani narrantur egisse. Ut non immerito Apolli-
nis oraculum quamvis plerumque mendax, in hoc vere pronun-
tiasse
10
videatur. Id quod Porpyrius, referente Eusebio, retulit.
»Chaldaeis quae vera esset sapientiam, tantum Hebraeisque
ipsis concessum; agnoscere pura, aeternum qui mente colunt Re-
gemque Deumque.«
Itaque haec prima, praestantissimaqueMagiae pars, non aliud
est, quam Theologia, et religio: et si non vera plene, uti postea fuit
a Christo revelata, attamen proxime omnium ad eam accedit. Ut
mirandum maxime, ac merito videatur, quo nam modo, tantum
se potuerit suis viribus mens humana attollere, et haec profecto
est, quam Plinius sub religionis nomine ridet, ridendus ipse ma-
xime, et execrandus.
Alia magiae pars est cognitio coelestium motuum atque vi-
rium exacta. Per quam, et influxus coelorum in haec inferiora
percipiuntur; et ad humanae usum vitae, in seminationibus, plan-
tationibus: et in universum in omni agricolendi ratione fructus ca-
10
U izvorniku stoji: pronunciasse.
1...,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15 17,18,19,20,21,22,23,24,25,26,...67