118
vero ea est, quae cibis potuque philtra, resque amatorias fingit
procurare, qualem narrat se expertum Lucianus, et Apuleius. et
qualem in multo usu apud Thessalas mulieres fuisse scribunt.
Finxit etiam medicinas quasdam ad morbos varii generis depel-
lendos se novisse. Ita evenit, eos qui, cum mali essent, sub bono
nomine sibi voluerunt credi, non goitas, quod nomen est a dolore,
sed Magos quod est a pia sapientia se appellari maluisse. Fatear
quoque multos, qui vere Goites essent, uti Magi viderentur, ex
bona Magia desumpsisse aliqua, ut eo praetextu credulum vul-
gus ad se, quaestus gratia traherent. Huiusmodi fere sunt aliqua
apud Eusebium, ac Gregoram, quae ipsi ex Hecates oraculo se
desumpsisse affirmant. Quae daemonum sunt quaedam evoca-
tiones et praestigia: Quae impia, noluimus cum piis hisce com-
miscere.
Verum ad oracula Zoroastri redeuntes, operae fuerit prae-
cium, antequam ea vel proponamus, vel exponamus, quaedam
veluti prolegomena eorum praenotare, ut nimirum facilius eo-
rum sensa intelligamus. Sunto autem haec prima, quae scripta
sunt a Proclo in prooemio comentariorum suorum in Platonis
Parmenidem.
Ἡ δὲ τῶν ἱερατικῶν ὀνομάτων θεῶν κατὰ τὴν ἑαυτῶν
μυστικὴν ἑρμηνείαν ἐκδεδωκότων, οἷα τὰ τοῖς Ἀσσυρίοις
ὑμνημένα, Ζῶναι καὶ Ἄζωνοι, καὶ Πηγαὶ καὶ Ἀμείλικτοι καὶ
Συνοχεῖς, δι’ ὧν ἐκεῖνοι τὰς τάξεις ἑρμηνεύουσι τῶν θεῶν.
»Sacrorum vero nominum, Deorum, secundum eorum my-
sticam interpretationem, traditorum. Ut ea quae ab Assyriis cele-
brantur, Zonae, et Azoni. et Fontes, et Amilicti, et Synoches. Per
quae illi ordines Deorum interpretantur.«
Similia his Psellus postea tradidit, utinam sicuti prolixius, ita
et diligentius. sed qualiacumque sint, non inutilia cognitu fue-
rint. Sunt autem haec verbis suis.
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...67