110
fieri non poterit, nisi Magia quid sit cognoscamus. Magiae nomen
horrent plerique. Puto a Simone illo qui sanctis Apostolis se se
opposuit, hoc horrore derivato. Qui cum vere, non Magus, sed
Goes Γόης esset, falso Magum se se cognominavit. Cui mentito
Mago, magi veri tres opponantur ii, qui ab Oriente, Dominum Ie-
sum venerunt adorare. Etenim est sciendum, magiam, et goitiam,
et pharmaciam longe, inter se esse diversas. Quod cum Plinius
forte ignoraret, imperite Magiam derisit universam. Sed nihil est
id in eo viro mirandum, qui etiam Deum rerum authorem, vel
ignoravit penitus vel irrisit cognitum. Itaque ad hanc rem digno-
scendam, authoribus, Plinio potioribus utamur. Inter quos sum-
mus Plato, Magiam Deorum cultum esse affirmat, cum scribit,
μαγείαν τε διδάσκει τοῦ Ζωροάστρου τοῦ ῾Ωρομάζου, ἔστι δὲ
τοῦτο, θεῶν θεραπεία.
»Magiam docet Zoroastri, filli Oromazi. Est autem hoc Deo-
rum cultus.«
Porphyrius autem in hunc modum.
Παρά γε μὴν τοῖς Πέρσαις οἱ περὶ τὸ θεῖον σοφοὶ καὶ
τούτου θεράποντες μάγοι μὲν προσαγορεύονται· τοῦτο γὰρ
δηλοῖ κατὰ τὴν ἐπιχώριον διάλεκτον ὁ μάγος.
»Apud Persas vero, qui circa divina sunt sapientes, eorumque
cultores, Magi appellantur. Hoc enim significat eius regionis pro-
pria dialecto Magus.«
Ioannes quoque Picus ait, nomen hoc Magus, idem esse apud
Persas, quod apud Latinos sapiens, et apud Graecos philosophus.
Et Pico anteriores Philo, et Hermias Magos in hunc describunt
modum. Prior ille.
»Veram quidem illamMagiam, hoc est contemplativam scien-
tiamper quamclarius naturae opera cernuntur, ut honestamatque
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...67