94
esse, affirmatque inde a Zoroastre, Oromazi filio, idest a Iapeto
Nochi filio charissimo ad Persas venisse. In qua re, multiplex pa-
tet Goropii error. Nam si Zoroaster nemo unquam sua sententia
fuit, qua ratione Iapetum, Zoroastrum esse facit? Deinde apud Io-
sephum, Bactra non Iapeto conditori tribuitur, sed Geteri, uni ex
Arami filiis. Hic autem Semi filius fuit. Persae autem conditi sunt,
non a Iapeto, aut quopiam e suis, sed ab Elimo, Semi filio alio;
sicuti a fratre eius Arphaxado Chaldaei. Inter quas duas gentes
magia omnis, et ortum habuit, et praecipue est versata. Itaque Ia-
petus ex historia nulla, aut Bactrus, aut Persa, aut Chaldaeus fuit.
Didymo vero Alexandrino Zoroaster fuit Chamus. Aliis Chusus,
Chami filius. Sed quibus nam id rationibus inducti dixerint, quia
non constat, credere supersedemus. Porro Zoroaster ille Iustini,
valde est controversus. Etenim Diodorus Siculus, Bactrianorum
Regem a Nino devictum; non Zoroastrem sed Oxyartem appel-
lat. Cui accedit proxime una transposita R, Oxyatri nomen quod
se vidisse in aliquot Iustini codicibus manuscriptis retulit no-
bis Pyrrus Ligorius, vir totius antiquitatis peritissimus, sicuti in
aliis Zeorostrem scriptum se invenisse affirmabat. Sed Arnobius
Diodoro CCC. circiter annis posterior, de Zoroastre ita scribit:
»Ut inter Assyrios, et Bactrianos, Nino quondam, Zoroastroque
ductoribus, non tantum ferro dimicaretur, et viribus, verum est
magicis, et Chaldaeorum reconditis disciplinis.« Quae res videtur
cum Iustino concordare. Verum Suidas aliam iniicit suspicionem,
nimirum. Zoroastrem Chaldaeum fuisse, et Nino subditum, dum
ita scribit: »Zoroastres Astronomus, sub Nino rege Assyriorum.
Qui in votis habuit, ut ab igne coelesti interimeretur, adhortatus
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,...67