106
non videantur, integro carmine conscripta: id evenit, quia men-
dosa sunt, uti Picus ait, et mutila. Quod etiam Sibillynis carmini-
bus evenisse Lactantius testatur. Hunc Iulianum Proclus, subin-
de Theurgum vocat, dum Logia adducit, et exponit. citatque eius
librum VII. »De zonis«. Zonae autem quid fuerint in Chaldaica
theologia postea fiet palam. Adducuntur etiam a Porphyrio, Sym-
bulus, et Pallas quidam, qui Magorum res Graece conscripserunt.
Chaldaeorum libri aliquot philosophici videntur in Arabicam
quoque linguam fuisse versi. Scribit enimAvenrois quodam loco.
Apud Chaldaeos philosophiam, ita perfectam quondam fuisse,
sicuti fuit, ut ipse loquitur, tempore Aristotelis. Fuerunt libri Zo-
roastri, postea quam a Iuliano, aut quovis alio, Graeci facti sunt,
in tanta veneratione, ut Clemens scribat, eos Christianos, qui Pro-
dici haeresin sequerentur, gloriari solitos, se eius arcanos libros
possidere.
»Et Porphyrius in Plotini vita narrat Chistianos multos, ex an-
tiqua philosophia profectos, Adelphii, et Acylini fuisse sectatores,
eosqueAlexandri Lybici, Philocomi, Demostrati Lydi, plurimos li-
bros circuntulisse, et revelationes quasdam Zoroastris, Zostriani,
Nicothei, Allogenis, Mesi, aliorumque huiusmodi palam osten-
dentes, multos decipientes, et ipsi antea decepti. Qui assererent
Platonem, intelligibilis essentiae profundum minime penetrasse.
Eaque de causa Plotinum, multas in ea argumentationes intulis-
se, atque contra eos librum scripsisse, qui contra Gnosticos est. Et
Amelium eius auditorem libros XL. composuisse contra librum
Zostriani. Ipsumque Porphyrium multis argumentis ostendisse
librum Zoroastri ab illis inscriptum adulterinum novumque esse:
et ab illis confictum qui struebant haeresim, ut eorum institutio-
nes esse Zoroastris veteris crederentur.«
Ex quo loco apparet, in tam magna fuisse Zoroastri libros
institutione, ut considerent multi, vel rationibus, vel authorita-
te, quae eius esse crederentur Platonis dogmata theologica posse
convelli; et novam in theologia Christiana haeresim, vel consti-
tuere, vel constitutam confirmare. Sed utinam integra ea oracula
haberemus, quae Picus invenerat. Utinam quae Chaldaei, Persae-
que in ea commentati fuerant. Utinam libellum cum enarratione,
qui Chaldaicam theologiam complectebatur. Utinam denique ip-
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...67