92
qui verae magiae fuerit inventor primus. Alterum Bactrianorum
regem, qui sit a Nino in bello victus. Et qui primus verae magiae
fuerit corruptor, de quo Plinium, Iustinum, et Augustinum scri-
psisse asserit. Qui si duo sunt revera, licet, et tertium addere de
quo Clemens Alexandrinus lib. V. Strom. ita scribit: »Erus iste,
Zoroaster est, qui de se ipso hoc scripsit. Conscripsi Zoroaster
Armenii, genere Pamphylius, qui in bello mortuus, ad inferos de-
scendi, et a Diis haec addidici.«
Erum Plato lib. X. de Rep. XII. die postquam mortuus fuerat,
super pyram positum revixisse affirmat. Sed Plato idem Zoroa-
strem. Oromazi, non Armenii filium in Alcibiadem I. facit. Aut
tres ergo, aut quatuor, et non unus videntur fuisse Zoroastres.
Ioannes autem Goropius, in Gallicis, Zoroastrem neminem un-
quam fuisse autumat. Sicuti neque Hermetem Trismegistum,
neque Orpheum. Nominum horum etymis, nescio a qua Cime-
ria lingua, qua et Adamum, et reliquos patres ad Nochum et Ia-
petum usque locutos, et ipse credit, et aliis credi vult; derivatis.
Quorum nominum etymos, sicuti fidem pones eum manere vo-
lumus, ita illud addimus, Iapetum ab eodem Goropio, fuisse Zo-
roastren nominatum. Cui Iapeto, quoniamMargiana, et Bactriana
post diluvium a patre obtigerint, a secunda hac Magiam ortam
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...67