102
In quibus sane Pici verbis, comiscentur sine discrimine, Chal-
daei, Magi, Persae, et Zoroaster. Sed Chaldaeum eum fuisse, ut
credam multis adducor argumentis. Tum quod Chaldaeorum
lingua eius oracula haec scripta fuerint, ut hic Picus testatur.
tum quod Chaldaica, etiam fuerit interpraetatio. tum quoque
quoniam Proclus, et Psellus Chaldaica ea appellat. Et praeterea,
et hanc ipsam oraculorum horum, Theologiam Chaldaicam, et
Assyriam Theologiam vocant. Tum etiam quod in Assyria, nar-
ratur mortuus. Assyriorum autem regum sedes Babylon fuit, et
Chaldaeorum quoque gentis caput. Eamque urbemAssyriae par-
ti uni, nomen Babyloniae dedisse, Strabo, ac Plinius tradunt. Et
Chaldaicum etiam nomen ipsius Zoroastris esse videtur: quando
prorsus simili nomine Suidas Zoromasdem, Zoroastro subnectat.
Et Dinon, et Hermodorus apud Laertium scribant, ex interpreta-
tione nominis, Zoroastrem, astrorum cultorem fuisse. Quod cum
Epiphanio consentit. qui Astrologiae eum facit inventorem, et Sui-
das Astronomum nominat: et astrologica scripsisse asserit. Astro-
logiam autem omnium gentium maxime apud Chaldaeos floruis-
se, nemo ignorat. Azonacem quendam Plinius praeceptorem eius
fuisse nominat. Nec fuerit a vero absonum, si Azonacem hunc di-
camus, de schola Semi, aliquem fuisse, aut Heberi. Tradunt enim
Thalmudistae, Semum primum omnium scholam doctrinarum
instituisse. Quem secutus sit Heberus, a quo sapientum secta, ab
eo derivata, Hebreorum quasi Heberorum nomen assumpserit.
Fuisseque ambas eas scholas celeberrimas tradunt. E quibus, et
Abramus prodierit, et Iacob nepos eius, ut sapientia imbueretur
ad eas est profectus. Non est autem dubium, Semum a Nocho
patre institutum fuisse. Quem omnes ab Adamo doctrinas per
manus traditas calluisse, a multis est memoriae commendatum.
Quod verum cum sit, et non sit a ratione alienum, eis contempora-
neumAzonacem, in eorum scholis institutum, iisdem de Deo ser-
monibus Zoroastren imbuisse. Inde forte, non immerito Proclus
Chaldaicam theologiam, θεόδοτον καὶ θεοπαράδοτον non semel
appellavit, et Chaldaeos illos a Diis edoctos fuisse asseruit. Scripta
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16,17,18,19,20,...67