96
Assyrios, ut eius cineres servarent. Ita futurum, ut regnum ipso-
rum numquam deficeret, quod usque adhuc apud eos servatur.«
In Assyria autem, Babylonem Chaldeorum caput fuisse, et Stra-
bo, seu Strato, et Plinius fatentur. Apud Chaldaeorum etiam, et
Persarum gentes, Magicas floruisse, non autem in Bactris, apud
authores est in confesso. Esto ergo Bactrianae rex ille, seu Oxyar-
tes, seu Ozyatres, seu Zeorostres, seu Zoroastres, certe magiae
inventor non fuit, verae scilicet Magiae, quae apud Chaldaeos,
ac Persas magos, magno in honore fuit. Aut si fuit, pravae alte-
rius magiae fuit inventor. Sed neque id ei a Diodoro, aut a Ctesia,
ex quo multa Diodorus sumpsit, tribuitum est. Qui quidem Cte-
sias, Bactriani istius regis res gestas scripsit, ut Arnobius testatur.
Haec enim eius sunt verba: »Age nunc veniat, qui super igneam
Zonam Magus interiore ab orbe Zoroastres Hermippo, ut assen-
tiamur authori. Bactrianus, et ille conveniat, cuius Ctesias res ge-
stas historiarum exponit in primo. Armenius Hosthanis nepos, et
familiaris Pamphylius Cyri.«
Nec solum, magum Zoroastrem a Bactriano Zoroastre seiun-
git his verbis Arnobius, verum eos etiam, quos Clemens uti vidi-
mus, coniunxerat. Nam si Pamphylius Zoroaster familiaris Cyri
fuit, et Armenius Hosthanis nepos, Hosthanes autem cum Xerxe
in Graeciamvenit, manifestum sit, duos hos diversos fuisse: quan-
do a Cyro ad Xerxem, anni intercesserint LXXVIII. et Nepos Zo-
roaster Hosthane, patruo iunior necessario fuerit. Quatuor itaque
hi sunt apud Arnobium Zoroastres. Quintus vero Persomedus.
de quo Suidas in hanc sententiam scripsit: »Zoroastres Persome-
dus sapiens, apud eos qui in Astronomia excelluerunt. qui etiam
primus nomen dedit iis Magis, qui civilia tractarunt: Fuit autem
ante Troiana tempora annis D. Feruntur autem ipsius »De natura
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...67