100
Platonis mortem praecessisse. At is obiit Olympiade CVIII. Ad
quam, a diluvio anni intersunt MMLVIII. A quibus si demantur
CCC. circiter, quibus Ninus, Semiramis, Zoroaster, Abramusque
vixerunt, relinquentur a Zoroastre ad Platonis obitum anni circi-
ter MDCCLVIII. non autem sex mille. Par fere error est apud Her-
modorum Platonicum, et Plutarchum, qui Zoroastren scripse-
runt, Troianam eversionem anteisse annis VM. cum Troia eversa
sit, anno a diluvio MCXXVI. A quibus si demantur CCC. illi quos
diximus, reliqui erunt anni DCCCXXVI. In eundem errorem in-
cidit Pletho Gemistus, Plutarchi secutus authoritatem. Nec vero,
vera est apud Laertium Xanthi Lydi annorum ratio, qui scripsit
a Zoroastre, ad Xerxis in Graeciam transitum DC. tantum annos
medios fuisse, cum diluvio ad Xerxen anni cadant MDCCXXV. A
quibus si detrahas CCC. illos, remanent anni CMXCIX. Error est
etiam apud Suidam, qui scribit, a Zoroastre ad Troiam eversam
intercidisse annos tantum Quingentos, cum sint millesimo uno
minus. Sed Magorum princeps iste Zoroaster, Persane fuerit, an
alia e gente, in dubium videtur verti posse. Plinius namque, et
Laertius, Persam eum faciunt, Pletho, et eum secuti Ficinus, Steu-
chus, et alii recentes authores Chaldaeum existimant. Chaldaeos
autem, a Magis, quorum caput fuit Zoroaster, Porphyrius, tum
apud Proclum, tum in vita Pythagorae disterminat. Ioannes vero
Picus, hos utrosque confundit, dum ad Ficinum scribens, gloria-
tur se Chaldaicos quosdam libros invenisse his verbis: »Chaldai-
ci hi libri sunt, si libri sunt, et non Thesauri. Audi inscriptiones.
Patris Ezre, Zoroastris, et Melchiar Magorum, oracula. In quibus
et illa quoque apud Graecos, mendosa, et mutila circumferun-
tur, leguntur integra, et obsoluta. Tum est in illa, Chaldaeorum
sapientum, brevis quidem, et salebrosa, sed plena mysteriis in-
terpretatio. Est itidem et libellus, de dogmatis Chaldaicae Theolo-
giae. Tum Persarum, Graecorum, et Chaldaeorum in illam divina,
et locupletissima enarratio.«
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,...67