108
sius Pici commentaria in ea ipsa, et oracula, et libros. Quae Ficinus
scribit in obitu eius inter scriptorum suorum reliquias, a se reper-
ta esse: sed ita exarata, ut vix ab eo ipso legi possent Pico. Quae
malum, pessum ierunt cum concordia ab eo scripta Aristotelis
cum Platone: Equidem maximam fecit haec Chaldaica Theologia
iacturam, in iactura XL. librorum Amelii. In quibus rationi valde
consonum est, quo facilius Zostriam librum falsitatis coargueret,
eum saepe vera Zoroastri dogmata, et oracula protulisse. Non
minor forte iactura alia fuit, quatuor Porphyrii librorum quos, ut
refert Suidas, scripserat in historiam Iuliani Chaldei philosophi,
eius nimirum qui ea oracula in Graecum sermonem verterat. Sed
ingens profecto naufragium passa est philosophica Respublica in
ammissione commentariorum eius auditoris Iamblichi, quorum
XXVIII. librum Damascius bis citat sub titulo, Chaldaicae per-
fectissimae Theologiae, semel, et iterum, ὡς ἐν τοῖς Χαλδαικοῖς,
ὁμολογούμενος ὁ Ἰάμβλιχος. Sicuti in Chaldaicis fatetur Iam-
blichus. Sed et huius discipulus, Syrianus; cognomento Magnus
testante Suida libros X. scripsit in Logia, hoc est oracula Zoroa-
stri forte omnia. Sed proh nefas maximum. ea scripta et thesauri
periere omnia: et ex tanto naufragio, vix superfuerunt sexaginta
tantum oracula vere divina. Quae quinquagesimo ab hinc anno
Parisiis a Lodoico Tiletano fuere Graece impressa sub titulo.
Μαγικὰ, λόγια, τῶν ἀπὸ τοῦ Ζωροάστρου μάγων.
Magica oracula eorum, qui a Zoroastre sunt Magorum cum
Graecis commentariis, quae reperi postea esse Plethonis Gemisti.
Quemquidempauxillumnumerum, auximus nos non poenitenda
additione, usque ad CCCXXIIII. magno labore a nobis conquisita
in Platonicorum philosophorum quae superfuerunt scriptis, Pro-
cli, Hermiae, Simplicii, Damascii Synesii, Olympiodori, Nicepho-
ri Gregorae Synesii commentatoris, et non nihil etiam in Arnobio
reperimus. Cum eorum singulorum aliquibus expositionibus, et
argumentis Chaldaicae philosophiae. Quae omnia in unum col-
lecta, et in ordines quosdam distributa, quae sparsa invenimus
ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina
fecimus, et in publicum libentes damus. Sed antequam ulterius
progrediamur, non est negligenter dispiciendum, an Logia haec,
uti inscriptio praetulit sint magica, et quo sensu Magica. Id autem
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18,19,20,21,22,23,...67