104
autem Zoroastris, Suidas sic enumerat, ut »De natura« sint. libri
IIII., »De Praeciosis lapidibus« I., »Astrorum contemplationis ef-
fecta« V. Scripsit etiam »De agricultura«. de quibus Plinius aliquid
citat. Scripsit etiam »Oracula«, ut ex Pico apparuit, et alia multa,
quae Hermippus collegit ad vicies centum millia versuum: et in-
dicibus positis uti Plinius refert, eius volumina explanavit. Cuius
Hermippi, Laertius librum quoque »De magis« adducit, et ab Ar-
nobio testis est productus. Puto autem Hermippum hunc illum
Smyrneum, qui dictus est Callimachius. Cuius libros, similis fere
argumenti, »De septem sapientibus. »De legumlatoribus«, »De
Hipponacte«, »De Gorgia«, »De Aristotele«, Atheneus non raro
citat. Cum autem libri Zoroastri Chaldaice scripti fuerint, non
immerito quaeri potest, a quo nam fuerint postea Graeci facti?
Sane Iosephus, de Beroso ita scripsit. »Testis horum est Berosus,
vir Chaldaeus genere, notus iis qui in disciplinis versati sunt.
Quandoquidem ipse scripta Chaldaeorum de astronomia, et phi-
losophia in Graecos extulit.«
Itaque Berosus ex hoc testimonio, ni fallor fuerit primus. Se-
cundus est Aristoteles qui librum conscripsit, cui Magico fuit in-
scriptio: Sed et Eudoxus, et Hermodorus Platonicus, et Xanthus
Lydus videntur Magorum multa prosecuti. Et Hermippus de
quo supra.
Fuerunt postea duo Chaldaei, Iuiliani pater, ac filius. De qui-
bus ita est apud Suidam. »Iulianus Chaldaeus philosophus, pater
eius Iuliani, qui vocatus est Theurgus, scripsit »De Daemonibus«
libros IIII. Sunt autem ad custodiam cuiusque hominum membri
qualia sunt Chaldaica sacrificia. Deinde Iulianus praedicti filius
sub Marco Antonino Caesare scripsit, et ipse Theurgica Logia car-
minibus et alia quaecumque talis scientiae arcana sunt.«
In quibus verbis, nominatim sunt Logia ab eo carminibus
Graece scripta, seu potius e Chaldaeo conversa. Quae quamvis
U izvorniku stoji: scripsi.
U izvorniku stoji: prosequuti.
U izvorniku stoji: Demonibus.
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16,17,18,19,20,21,...67