98
libri IIII«, »De lapidibus preciosis« I., »Asteroscopica« »Apotele-
smatica libri V«.
Quae quidem verba, ex patria, Magorum institutione, primus
ille Chaldaeus, sive Assyrius videri potest. Nam Assyriae pars
Chaldaea fuit, Persia, et Media conterminae. Itaque vicinitate re-
gionum, aequivocum est nomen patriae partum. Sed librorum
numerus Persomedi, non congruit cum Assyrio, ut mox patebit.
Haec ergo diversitas librorum, si duorum authorum diversitatem
faciat, Persomedus hic Zoroaster, a Chaldaeo Zoroastre, est nu-
mero V. Cui videtur sextus ex Plinio posse addi, Proconnesius.
Verum caeteris ommissis, Magorum principem illum perquira-
mus. Cuius et vitae initium, et medium, et finis, traduntur admi-
rabilia fuisse. Scribit enim Plinius, eum eodem met die quo natus
est, risisse. Eidemque cerebrum ita palpitasse, ut impositam re-
pelleret manum, futurae praesagio scientiae. Eundemque in de-
sertis caseo vixisse annos XX. ita temperate, ut vetustatem non
sentiret. Obiisse autem igne coelesti concrematum, sicuti optave-
rat, Suidae testimonio constat. Qui item tradit, eum, uti diximus,
sub Nino Assyriorum Rege floruisse, quod ab aliis non discordat.
Nam et Epiphanius, eumAstrologiae, doctrinae pravae, et magiae
inventorem fere Nembroti Gigantis aetate fuisse asserit. Fuit nam
Ninus Nembroti nepos, ex filio eius Belo, genitus. Et Eusebius af-
firmat eum iisdem temporibus cum Semirami, et Abramo vixisse.
Semiramim vero, nemo ignorat Nini fuisse uxorem. Qui Ninam
urbem condiderit anno a diluvio CCXCI. et sequenti CCXCII. a
Iosepho dicitur Abramus natus. Consonant itaque tempora. Ex
quibus Eudoxi, et Aristotelis error proditur ingens. Quorum uter-
que, uti Plinius refert, scripsit, Zoroastren sex millibus annorum
U izvorniku stoji »preciocis« umjesto »preciosis«.
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,...67