116
piuntur. Quod in Cassio Uticense maxime apparet. Recta itaque
ratione, non solum Zoroaster, sed etiam Abramus itidem Chal-
daeus Astronomiae habiti sunt periti. Quem Abramum, Philo
Iudeus probat, per Astronomiae scientiam; in veri Dei notitiam
pervenisse, eique ob id sacrificia instituisse.
Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam.
Nos vero cum magnis, ac piis viris dicimus, Magiam in univer-
sum naturae totius cognitionem complecti. Non eam quidem,
quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis
verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res
aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed eam quae
interspersas, interseminatasque mundo virtutes, quasi de latebris,
ac tenebris in lucem evocans, non tam facit miranda, quam ope-
ranti naturae famulatur. Et eam quae universi partibus inest Sym-
pathiam, quasi artifex promit, et in usum de mundi recessibus,
gremioque naturae profert.
Hisce vere declaratis rebus, palam arbitramur esse factum
Magiam integram, non esse aliud, quam Dei venerationem: et
coelorum, atque naturae virium cognitionem. Quam cur vel Pli-
nius rideat, vel horreant alii, nihil video, praeter quam quod ri-
dendus ipse sit, et deplorandus.
Talis Magiae veluti simia quaedam, et infelix aemula, goetia
apud nequam homines est nata, cultu, ac comertio daemonum
referens Magiae Theologiam: praedictionibus, humanorum even-
tuum singularium, similis facta Astrologiae. et naturalis, verae-
que Magiae effectiones praestigiis repraesentans: ut quae sunt,
non esse videri: et quae non sunt, esse videri faciat: ad omnia, ope
atque opera daemonum adhibita. Quae si circa defunctorum cor-
pora exerceatur, Necromantiae nomen est adepta. Si ad ignem, aut
aquam, Pyromantia, et Hydromantia vocatur. Mateotechnia vero
si circa aerem: quoniam simul aere percuso evanescat. Pharmacia
1...,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16 18,19,20,21,22,23,24,25,26,27,...67