132
maximopere, et laudavit, et comprobavit. Atque haec sine dubio
causa est, cur Proclus, et θεοπαράδοτον, a Deo traditam, hanc
Theologiam appellet, et ἔνθεον, ἔνδειξιν – et afflatum Deo, indi-
cationem. Et alibi
Πηγαῖός ἐστιν οὗτος δημιουργός, φαῖεν ἂν οἱ ἐκ τῆς θεο­
παραδότου θεολογίας ὁρμώμενοι.
Fontanus est hic opifex, dixerint ii qui a Deo tradita Theologia
proficiscuntur. Et alio loco.
Καὶ μὴν καὶ Ἀσσυρίων θεολογία τὰ αὐτὰ παραδίδωσι
θεόθεν ἐκφανθέντα.
Sed et Assyriorum Theologia , eadem tradit, a Deo pronun-
ciata.
Et τί οὖν φαίη τις ἂν τῶν ἐκ τῆς ὑπερορίου θεοσοφίας
ὡρμημένων.
Quid ergo dixerit quispiam eorum, qui ab extera Dei sapien-
tia sunt profecti. Quibus alio loco se affirmat credere. Et Dama-
scius alicubi.
Kαὶ πρώτην γε τὴν πασῶν μυστικωτάτην εἶναι ὁμολο­
γουμένην τὴν χαλδαϊκήν. ᾿Ατεχνῶς γὰρ αὕτη καὶ ἀντι­
φθέγγεσθαι δοκεῖ μάλιστα πασῶν ταῖς ἡμετέραις ὑπονοίαις.
Et primam omnium maxime mysticam esse, est in confesso,
Chaldaicam. Revera enim haec, et contradicere videtur maxime
omnium nostris conceptibus.
Logia haec nos, sparsa huc, illuc, per Platonicorum libros col-
legimus, ex Procli Theologia, commentariis in Parmenidem, Ti-
maeum, Rem publicam, Cratylum. Ex Hermia in Phaedrum. Ex
Olympidoro in Philebum in Phaedonem, ex Synesio, ex Simpli-
cio in quartum Physic. ex ipso denique Damascio, et Nicephoro
Gregora. Sed ea in classes quasdam, intelligentiae clarioris gratia,
redegimus: XII. singulis tamen primam authoris nominis litteram
praefiximus, ut cognoscatur unde ea sumpserimus.
1...,15,16,17,18,19,20,21,22,23,24 26,27,28,29,30,31,32,33,34,35,...67