130
Praepositis ergo hisce tamquamprolegomenis quibusdam, ad
ipsa Logia sive oracula est accedendum. Rectissima ratione λόγια
Graece et Latine oracula sunt dicta, quoniam sunt a Deo quodam,
forte summo, ut vaticinia pronunciata. Sacerdoti cuidam inter sa-
crificandum. Quod ex solius Damascii verbis agnovimus. Nam
in eo libro vere incomparabili, quem hic vir De dubiis et solu-
tionibus primorum principiorum scripsit, aliqua loca hoc ipsum
innuunt. Primo hisce verbis
Μαρτύρονται δὲ οὖν καὶ αὐτοὶ τοὺς θεοὺς ἐν οἷς ἔπεσι
λέγουσι πρὸς τὸν θεουργόν.
Testes igitur afferunt, et ipsi Deos, in quibus versibus dicunt
ad Sacerdotem. Et non multo post.
Φησὶ καὶ τὰ τοιαῦτα περὶ αὐτῆς, ὁ χρησμῳδῶν θεός.
Dicit et talia de ea, vaticinator Deus.
Et alibi
Διὸ καὶ τὸμένεινἀεὶ τῇἀόκνῳστροφάλιγγι, πᾶσι χαρίζεται
κατὰ τῶν αὐτῶν χρησμῳδίαν.
Ideo, et manere semper impigrae vertigini, omnibus per gra-
tiam largitur, in eodem vaticinio.
Alio iterum loco, ita scribit
᾿Επεὶ καὶ αἱ ἴυγγες, οὐ τρεῖς μόνον ἀλλὰ πλείους. φησὶ γὰρ
ὁ χρησμῳδῶν θεός.
»Quandoquidem et Iynges non tres solum sunt, sed plures.
Inquit enim vaticinator Deus«
Sed haec vaticinia, non videntur esse de rebus futuris ullis.
Sed revelationes quaedam divinarum rerum et divinorum ordi-
num, et quo modo Deus, et intelligibilia entia, et animas, et mun-
dum produxerit. Neque aliter videntur haec suscipienda, quam
fuerint olim, Sibyllarum oracula suscepta. Inter quae multa fue-
runt, quae veteribus patribus, vera, ac pia visa, Catholica Ecclesia
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...67