112
expetendam, non vulgus solum sectantur: sed maximi etiam re-
gum reges, precipue Persae tam sunt harum artium studiosi ut
regnare nemo possit nisi sit inter Magos iudicatus.« Hic vero ita.
Magi sunt, qui de singulis philosophantur. Consuetudo autem
communis magos pro maleficis accipit; qui aliter habentur apud
gentem suam. Eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ad artis
huius scientiam, reges quoque et principes eiusdem gentis omnia
faciunt, unde et ipsi primum, in nativitate Domini Salvatoris, pri-
mi ortum intellexerunt, et venientes in Betlem adoraverunt.
Itaque Magus, vera sui nominis interpretatione, non aliud sibi
vult, quam Dei cognitorem et cultorem. Cui nomini, rem quoque
apud magos respondisse author est Arnobius, vir pius et Catholi-
cus, de eo Hosthane scribens, cui maxime insensus videtur fuisse
Plinius. Inquit enim ille.
»Eorum magorum, et eloquio, et negotio primus Hosthanes,
et verum Deum merita maiestate prosequitur, et angelos mini-
stros, et nuncios Dei, sed veri, eius venerationi novit assistere. Ut
e nutu ipso, et vultu domini territi contremiscant. Idem et Dae-
monas prodidit terrenos, vagos, humanitatis inimicos.«
Proclus vero ex Porphyrio referens, libro II. In Timaeum, in
hanc sententiam, ne semper Graeca afferam, scripsit.
»Quacumque vero, et esse Deos; et providentiam eos rerum
habere putant, et multa eorum quae fiunt, posse etiam aliter eve-
nire, hi et praeces convenienter approbant, et vitam nostram diri-
gere confitentur. Atque addunt, proborumhominumpraeces con-
venire maxime: Quoniam nos divinitati connectant. Simili enim,
simile coniungi amat. Diis autem, probus vir, similimus est. Et
quia in custodia sint iis qui virtuti incumbunt, et a corpore veluti
a carcere comprehensi, debent Deos praecari de transitu ab hoc
loco. Et quia veluti filii, a patribus distracti, praecari eos convenit
de regressu ad veros eorum patres Deos. Et quoniam veluti patre,
et matre carere videntur ii, qui non curant praecari, neque se se
convertere ad praestantiores. Et quia in omnibus gentibus, qui
sapientia excelluerunt, circa praeces studiosi fuerunt. Indorum
quidem Brachmanes, Magi vero Persarum. Graecorum vero, qui
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18,19,20,21,22,23,24,25,...67