88
aut apparente, discernere nesciant, etiam falsa trahuntur, et ap-
parenti. Ratio autem, philosophiae studiis, maxime, et acuitur,
et instruitur. Inter philosophiae Aristotelicae partes, quae Romae,
quae in aliis omnibus Europae publicis Gymnasiis praeleguntur,
et perleguntur, quaedam sunt, fidei atque Ecclesiae hostes accer-
rimae. Quas attingam. Physici II. pars de fortuna, et casu. Pars III.
de infinito. Pars IIII. de tempore. Sextus, et septimus. Hi omnes
ad mundi impiam aeternitatem, callem struunt. Octavus vero et I.
de caelo, et 2. pars, magis, falsarum rationummachinis eam stabi-
liunt. Omnipotentiam Deo auferunt. XII. vero Metaphysicae om-
nem Dei tollit providentiam. I. et III. de anima, animae immorta-
litatem, vel prorsus negant, vel maxime faciunt dubiam. Et nescio
quo vel malo fato, vel consilio pessimo, in gymnasiorum statutis
statutum est, ut fere non nisi hi publice doceantur. Et impietas
omnis iuvenum mentibus indatur, et inculcetur. Tu qui unus isti
Romano Gymnasio praepositus es, in tuam sententiam collegas
Cardinales trahe. Tollite has Aristotelis partes, ne amplius legan-
tur. Relinquantur disputatoribus, libri logici et caeteri metaphy-
sici. Medicis futuris generationis libri, quartus meteorus. Parva
quos vocant naturalia, animalium generatio, et partes. Pro illis
impiis substinuite, Hermetis libellum de Pietate et philosophia
Poemandrum, alios piissimos. Vel Platonis Philebum, Sophisten,
Timaeum, Parmenidem, Phaedonem, alios, qui contrarium im-
piis illis sonant. Plotini libri, uno aut aliero excepto, maxima
sunt erga Deum pietate plenissimi. Procli quoque Theologica ele-
menta et Damascii libri de Principiis, eandem continent pietatem.
Hi Platonici, quia pauculis mutatis christiani possunt fieri, sunt
a Divo Augustino, nobilissimi philosophorum omnium, sepissi-
me appellati. Hos adamarunt, et in multis sunt secuti, Theologi
U izvorniku stoji: philosophia (»izvornik« u bilješkama odnosi se na Petrićev
tekst).
U izvorniku stoji »aliero« umjesto »altero«.
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...67