90
christiani veteres fere omnes, Graeci et Latini. Quos adhortatores,
cur respuestis, tu cum collegis, viri catholici, ac pii, et de pietate
christiana, optime meriti? Estote igitur Pontifici. Gregorio. XIIII.
Suasores, et authores, ut hostem tantum iam in piorum cathedris
publicis, nimis inveteratum, e subselis deturbetur, de coenobiis
extrudatur. et pii in philosophia authores, per vos surrogentur.
Aut si quae causa sit, qua hostes in civitate sint retinendi, armati
alii, piis rationibus atque armis, uti custodes illis opponantur quo
adolescentes, ex utriusque decertatione, et audiant et discant,
quanto pii sint impiis praeferendi. Ut autem, et causam, et oc-
casionem nanciscaris maiorem, mitto ad te Zoroastrem meum, e
multis Platonicorum latebris, ut potuimus fragmentatim erutum.
Fuit autem is, uti intelliges, Abramo credentium patri, contempo-
raneus, ac forte conterraneus. Apud quem in tam pauculis, tam
admiranda, tam divina, de Trinitate, deque divinis ordinibus, et
animae excellentia leges, ut obstupescas: et possit videri non im-
merito, catholicae fidei, omnium primus, etiamsi rudia, fere iecis-
se fundamenta. Eum ergo tibi consecro, et tu, me tam rari mune-
ris ne spreveris largitorem.
Vale. Ferrariae.
Tui observantissimus
                            Franciscus Patricius
Francisci Patricii Zoroaster
Zoroastrem magiae inventorem fuisse, satis apud authores
convenire scribit Plinius. Sed unus ne hic fuerit Zoroaster, an et
alius, non satis constare ait. Sane is qui nostra aetate »Sacram bi-
bliothecam« compilavit, Sixtus Senensis, duos fuisse Zoroastres
tradit: Alterum ex Diogene Laertio, PersemMagorum principem.
U izvorniku stoji »utsorunque« umjesto »utriusque«.
U izvorniku: contemperaneus.
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...67