86
Francisci Patricii
ZOROASTER ET EIUS CCCXX ORACULA CHALDAICA
EIUS OPERA E TENEBRIS ERUTA ET LATINE REDDITAAD
HENRICUM CAIETANUM, S. E. R. CARDINALEM
Illustrissimum, et Amplissimum Camerarium
Transkripcija latinskog teksta predgovora
Ivan Kapec
i
Nino Zubović
Hrvatski prijevod predgovora
Ivan Kapec
bilješke
Erna Banić-Pajnić
i
Nino Zubović
ILLUSTRISSIMO ATQUE REVERENDISSIMO
HENRICO CAETANO S. R. E. CARDINALI AMPLISSIMO
Amo te, HENRICE CAETANE, Cardinalis Amplissime vehe-
menter, ob insignes, humanitatem, modestiam, clementiamque
tuam. Ob vero magnificentiam, et magnanimitatem etiam suspi-
cio. Ob autem beneficentiam , qua homines Deo fiunt similes,
mirum etiam in modum admiror et laudo. Idem faciunt Bono-
nienses, idem Parisienses. Illi quando apud eos, sedis Apostolicae
legatus, summa iustitiae moderatione, nobilissimam eam rexisti
civitatem, gymnasium illud toto orbe celeberrimum, reformasti.
Hi vero quando itidem Sanctae eiusdem sedis legatus, in sum-
mis calamitatibus in acerbissima obsidione, prudentia, gravitate,
modestia, beneficientia summa, ita tibi bonorum civium animos
devinxisti, ita in fide catholica retinuisti, ut summo te presentem
amore, et stupore intuerentur. Fine vero obsidioni tuis consiliis
imposito, lacrymis discedentem prosequerentur. Magna equidem
haec sunt tua facta, quibus de fide Catholica es meritus optime.
Quid vero, si vel paria, vel etiam maiora in fidem sacrosanctam
beneficia conferre queas in perpetuum, non voles? Absit a tua pie-
tate tanta impietas. Ratione, hominum genus ducitur magis quam
re alia ulla. Cum enim omnes homines, rationales se esse credant,
rationi adhaerent eamque sectantur et adamant. Et si veram falsa,
Stoji umjesto: beneficientiam.
1 3,4,5,6,7,8,9,10,11,12,...67