“Ignis, lux, lumenque purum habitat in cœlo.”
Cœlo in quam eo quod supra ætherem est primus, ut dicebat ignis. Deinde:
Πῦρ αἰθὴρ, φλοξ, φῶς.
“Ignis, æther, flamma, lux, lumen.”
Præponens semper ignem primum illum, empyreum. A quo, ut a corpore diviniore, corpora
æther, flamma, lux, et lumen corporeum ducit originem. Et a quo stellæ, Sol Planetæ, luces
suas habent, luminaque nobis largiuntur, et illuc unde hauserunt a principio, refundunt. Sed
ante Græcum Parmenidem, dogmata hæc in oraculis fuere Zoroastri, primi totius humanæ
sapientiæ, vel repertoris, vel doctoris.
Is oraculo quodam suo cecinit.
Καὶ γαρ τίς πυρὸς ὂγκος ἔην ἕτέρος, τὰ δὲ πὰντα.
Αυτουργῶν, ἵνα σῶμα τὸ κοσμικὸν ἐκτολυπευθῆ.
“Namque ignis moles erat altera. Ista omnia.
Per se efficiens, ut corpus mundanum perficeretur.”
In quo satis aperte dixit, aliam ignis ab æthere esse molem, a qua, et æther, et astra, et aer, et
aqua, et terra efficerentur et perficerentur. Hanc molem, eandem alio loco proprio nomine
mundum Empyreum appellat in hæc verba:
Πηγαῖον ἄλλον ὃς τὸν ἐμπύριον κόσμον άγει.
“Fontanum alium, qui Empyreum mundum agit.”
Alio quoque ignem eundem nominavit.
Αρδην εμπψυχοῦσα, φαος, πῦρ, ἀιθέρα κοσμους.
“Abunde animans, lucem, ignem, æthera, mundos.”
Hoc oraculum Proclus, qui omnia ea vidit, et quæ in tanta habuit admiratione,
ut θεοδοτα, et θεοπαράδοτα, a Deo data, et a Deo tradita appellaverit, referente Simplicio, in
hunc modum exposuit, sed afferam eius verba, quæ ab interpretibus, cum non intelligerentur,
sunt versa perperam:
Δύο νοήσωμεν σφαἓρ ας, τὴν μὲν φωτὸς ἓν ὸς, τὴν δ'ἔκ πολλῶν σωμάτων, ἴσας ἀλλήλαις
κατὰ τὸν ὄγκον. Αλλὰ τὴν μέν ἕδρασον ὁμοῦ τῷ κέντρῳ. τὴν δ'ἐμβιβάσας ἐίς τάυτην, ὅλον τε
ὅψει τὸν κόσμον ἔν τόπῳ, ἒν τῷ άκινή τῳ φωτὶ κινούμενον, και τοῦτον καθ'ὄλον μὲν εἃυτον
ἀκίνητον, ἵνα μιμεῖται τόν τόπον κατὰ μέρος δε κινουμενον, ἵνα τάυτῃ ἔλαπον ἒχει τοῦ τόπου.
Καὶ ἀπὸ τῶν λογίων δέ τῶν Χαλδαιοις ἐκδοθέντων τὰ περὶ τῆς πηγαίας ψυχῆς
ειρημένα. Αρδὴν ἐμψυχοῦσα φάος, πῦρ, ἀιθέρα, κόσμους, τοῦτο γαρ εἶναι τὸ φῶς τὸ ὕπερ τὸ
ἐμπύριον, μονὰς ὂν πρὸ τριάδος τῆς τοῦ ἐμπυρίου και αἰθερίου, καὶ ὑλαιου.
“Duas mente concipiamus sphæras, alteram luminis unius, alteram ex corporibus multis;
æquales adinvicem mole. Sed alteram colloca insimul cum centro, alteram in eam indens,