Συνυφίσαται γὰρ τὰ φυσικὰ ἔργα.
Τῷ νοερῷ φέγγει τοῦ πατρός.
“Coexistunt namque naturalia opera.
Intellectuali splendori patris.”
Iterum vocavit patrem ignem primum:
Οὖ γαρ ἔις ὕλην πῦρ επεκεινα τὸ πρὼτον.
Καὶ δυναμιν κατακλειει έργοις, ἀλλὰ νόω.
“Non enim in materiam ignem illum primum.
Et vim, includit operibus, sed Menti.”
Non includit, inquit, suam vim ac primum suum ignem pater sine medio ullo in materiam,
neque in eam immediate operatur. Sed includit proximæ a se genitæ menti. Cui vincta, a se
prius perfecta tradidit.
Ait enim alio oraculo:
Παντα γαρ έξετέλεσε πατὴρ, καὶ νῶ παρέδωκε.
Δευτέρῳ, ὃν πρῶτον κληίζεται πᾶν γένος ἀνδρῶν.
“Cuncta enim perfecit pater, et menti tradidit.
Secundæ, quam primam vocat, omne genus hominum.”
Idem ergo Zoroastro est, etiam in patre, ignis primus, lux, lumen, et splendor,
ignis inquam, quem alibi Ζωηφόριον vitiferum appellavit, vitam cunctis ferens, atque
inferens. Hunc ignem Hermes, uti vidimus, φῶς, lucem vocavit. Moses autem ait, Deum
dixisse, Fiat lux. Verbum scilicet Dei lucens. Cuius Mosis authoritas, non apud Hebræos
solum antiquitus plurimum valuit, deinde apud Christi Ecclesiam Sacrosanctam, verum etiam
apud Orpheum Græcorum sapientum primum, ac summum. Post enim Chaldæum illum ita
canit:
Αυτὸς ἐπουράνιος, καὶ ἐπί χθονί πάντα τελευτᾷ.
Αρχὴν ἀυτὸς ἒχων, ἅμα καὶ μέσον, ἤ δε τελευτην.
Ως λόγος ἀρχαίων, ὥς υλογενὴς δίεταξεν
Εκ θεὸθεν γνωμησι λαβών, κατὰ διπλακα θεσσμὸν.
Αλλως οὔ θεμιθον δὲ λέγειν.
“Ipse supercælestis, et in terra cuncta perficit.
Principium ipse habens, simul, et medium, atque finem.
Ut sermo veterum est, ut materigenius disposuit.
A Deo mente accipiens in duplici tabula legem.”
Aliter non est fas dicere.
Non est ergo fas aliter dicere, ac docuerit Moses, qui duplici tabula legem θεόθεν a
Deo accepit. At Moses docuit, se Deum vidisse in rubo ardenti, in ignea columna. Unde forte
accepit Plato, suam luminis, uti ostendimus, columnam.
In libris autem Mosis Hebræorum sapientes, quos Cabalistas nominant,
archanam quandam sapientiam viderunt. In qua Suprema Deitas, eorum lingua vocatur,
Ensoph, quam dixere infinitatem; principium, medium, et finem; sicut et Orpheus.
Appellarunt etiam, Lucem Adonai. Quæ in remotissimo, suæ divinitatis recessu habitans, et in
Abysso fontani luminis, a suo fulgore non recedens simplicissima est unitas. Quæ cum vellet
se de suo abysso promere, et manifesta facere amicta lumine, decem assumpsit indumenta
(δέκα πτυχὰς, vocavit Orpheus) ut essent lumen, de lumine: et ea quæ in se erant, luce sua
explicavit. Mundum scilicet produxit, quem vocaverunt Micantem. Qui
Panugia
illa Philonis
dici potest. Ergo et Mosis, et Hebræorum ab eo profectorum, archana sapientia, Deum
summum, Lucem vocat, et abyssum fontani luminis, quæ forte paterna profunditas
Chaldæorum est. Quæ de se mundum Micantem fulgentamque promit, Archetypum scilicet
illud Dei Verbum.
Apollo quoque Delphicus, quisquis is fuerit vel malus Dæmon, vel bonus loci